1omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum 2harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est 3sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit 4prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo 5fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna 6radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit 7disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit 8unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus 9ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est 10et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se 11timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis 12timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum 13timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur 14dilectio Dei honorabilis sapientia 15quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum 16initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur 17timor Domini scientiae religiositas 18religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit 19timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur 20plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius 21omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius 22corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum 23et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei 24scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat 25radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi 26in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia 27timor Dei expellit peccatum 28nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est 29usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis 30bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius 31concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi 32sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi 33fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius 34non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde 35ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis 36adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem 37et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te 38quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia