1qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam 2pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris 3quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur 4dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit 5si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te 6si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te 7si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi 8et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te 9adtende ne seductus in stultitiam humilieris 10noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris 11advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit 12ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem 13ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis 14inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis 15cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas 16audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis 17omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua 18omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi 19omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur 20si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto 21quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem 22venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes 23et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper 24dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis 25diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum 26humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus 27dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent 28pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum 29bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii 30cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala 31vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore