1qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam 2et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum 3cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur 4et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos 5et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum 6iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum 7homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo 8viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei 9non est speciosa laus in ore peccatoris 10quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi 11non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris 12non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii 13omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum 14Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui 15adiecit mandata et praecepta sua 16si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere 17adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam 18ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi 19quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione 20oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis 21nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi 22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium