1qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum 2quis sufficit enarrare opera illius 3quis enim investigabit magnalia eius 4virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius 5non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei 6cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur 7quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius 8numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi 9propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam 10vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est 11ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis 12miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem 13qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum 14misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius 15fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali 16nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus 17nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato 18stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos 19ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce 20ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem 21ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam 22non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum 23ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum 24memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies 25memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum 26a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei 27homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia 28omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem 29sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia 30de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere 31si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis 32ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum 33ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae