1in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius 2de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus 3confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet 4filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris 5patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur 6musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia 7qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam 8qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno 9qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic 10super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus 11modicum plora supra mortuum quoniam requievit 12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui 13luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum 14cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris 15serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius 16deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius 17super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus 18harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium 19loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii 20cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur 21sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt 22sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit 23sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper 24pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum 25mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam 26ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum 27si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus 28fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris 29in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis 30ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae 31amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo 32omnis qui audiet cavebit se ab eo 33quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me