1qui conservat legem multiplicat orationem 2sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate 3et deprecatio recedere ab iniustitia 4non apparebis ante conspectum Dei vacuus 5haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt 6oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi 7sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus 8bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum 9in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas 10da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum 11quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi 12noli offerre munera prava non enim suscipiet illa 13et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae 14non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet 15non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus 16nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio 17a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis 18qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit 19oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus 20et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum 21et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet 22donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius 23donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua 24speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis