1omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem 2sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur 3o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius 4sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit 5sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum 6non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis 7noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium 8omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso 9a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit 10ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi 11bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat 12cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis 13cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere 14cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio 15cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei 16cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi 17et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo 18anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum 19et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam 20ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile 21verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua 22vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est 23qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur 24non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est 25est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis 26vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt 27vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt 28vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt 29sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum 30fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem 31non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet 32noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam 33in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera 34propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam