1non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius 2non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi 3multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit 4non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna 5non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur 6ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem 7ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt 8noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire 9ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare 10ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella 11non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis 12quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum 13non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum 14ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo 15noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe 16non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita 17non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat 18cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries 19cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te 20cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent 21coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet 22non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi