1ego flos campi et lilium convallium 2sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias 3sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo 4introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem 5fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo 6leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me 7adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit 8vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles 9similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos 10et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni 11iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit 12flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra 13ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni 14columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora 15capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit 16dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia 17donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether