1igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum 2dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe 3cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius 4memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo 5cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me 6omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri 7ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini 8quomodo potueris ita esto misericors 9si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude 10praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis 11quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras 12fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam 13adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire 14superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio 15quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat 16quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias 17panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege 18panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus 19consilium semper a sapiente perquire 20omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant 21indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo 22et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum 23noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene