1postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam 2recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos 3tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti 4tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio 5filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum 6surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis 7dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt 8tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam 9et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum 10dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani 11et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum 12dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam 13cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit 14mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat 15at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes 16reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius 17et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus 18fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos 19misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra 20statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret 21uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria 22duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis 23et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum 24de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret