1iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat 2illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua 3tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam 4ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat 5sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt 6sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata 7benedictum est enim lignum per quod fit iustitia 8per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est 9similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius 10etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur 11propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium 12initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est 13neque erant ab initio neque erunt in perpetuum 14supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est 15acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia 16deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta 17hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine 18provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia 19ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret 20multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt 21et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt 22et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant 23aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes 24neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat 25et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum 26Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia 27infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis 28aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito 29dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant 30utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam 31non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem