1sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro 2decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente 3et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans 4in involumentis nutritus sum et curis magnis 5nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium 6unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus 7propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae 8et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius 9nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius 10super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius 11venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius 12et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est 13quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo 14infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati 15mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator 16in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina 17ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum 18initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum 19anni cursus et stellarum dispositiones 20naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum 21et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia 22est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere 23humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles 24omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam 25vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit 26candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius 27et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit 28neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat 29est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior 30illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia